User talk:136.242.180.165

Page contents not supported in other languages.
From Wikipedia, the free encyclopedia

The note makes reference to Beda´s world history log under the "six century" on his chronicon.

St. Beda Venerabilis,(auctor 672-735. ) PL90, De ratione temporum. CAPUT LXVI. Chronicon sive de sex huius saeculi aetatibus.

[A. M. 4649. Chr. 698.] Iustinianus minor filius Constantini annos X. Hic constituit pacem cum Saracenis decennio terra marique. Sed et provincia Africa subiugata est Romano imperio, quae fuerat tenta a Saracenis, ipsa quoque Carthagine ab eis capta et destructa. (0569A) Hic beatae memoriae pontificem Romanae Ecclesiae Sergium, quia erraticae suae synodo, quam Constantinopoli ecerat, favere et subscribere noluisset, misso et Zacharia protospatario suo, iussit Constantinopolim deportari. Sed praevenit militia Ravennatis urbis vicinarumque partium iussa principis nefanda, et eumdem Zachariam contumeliis et iniuriis ab urbe Roma repulit. Idem papa Sergius ordinavit venerabilem virum Vilbrordum, cognomine Clementem, Fresonum genti episcopum, in qua usque hodie pro aeterna patria peregrinus, est enim de Brittania gentis Anglorum, innumera quotidie diabolo detrimenta et Christianae fidei facit augmenta. Iustinianus ob culpam perfidiae regni gloria privatus exsul in Pontum secedit.

Paul the diacon drew from bedas´s entry in his work:

Paulus Vinfridus,(auctor c.725-c.799) De gestis Langobardorum, PL95. LIBER SEXTUS. CAPUT XI. De morte Constantini, et regno Iustiniani, et victoria eius de Saracenis.

Inter haec Constantinus imperator apud Constantinopolim moritur, et eius minor filius Iustinianus Romanorum regnum suscepit, cuius per decem annos gubernacula tenuit. Hic Africam a Saracenis abstulit, et cum eisdem pacem terra marique fecit. (0630C) Hic Sergium pontificem, quia in erroris illius synodo, quam Constantinopoli fecerat, favere et subscribere noluit, misso Zacharia protospathario suo, iussit Constantinopolim deportari. Sed militia Ravennae, vicinarumque partium, iussa principis nefanda contemnens, eumdem Zachariam cum contumeliis ab urbe Roma et iniuriis pepulit. — Preceding unsigned comment added by 203.213.112.128 (talk) 07:05, 11 August 2019 (UTC)[reply]